Textos de Latín

Ejercicios para prácticar

  • Enviado por: Alterego
  • Idioma: castellano
  • País: España España
  • 23 páginas
publicidad

CICERÓN, De nat. deor. II, 152


El hombre crea con sus manos una segunda naturaleza.

Terrenorum item commodorum omnis est in homine dominatus: nos campis, nos

montibus fruimur, nostri sunt amnes, nostri lacus, nos fruges serimus, nos arbores; nos

aquarum inductionibus terris fecunditatem damus, nos flumina arcemus, derigimus,

avertimus; nostris denique manibus in rerum natura quasi alteram naturam efficere

conamur.


Notas:
En la primera frase el orden habitual sería Terrenorum item commodorum omnis dominatus in homine est.

Objetivos:
Repaso de la conjugación regular, verbo sum y verbos deponentes.
Repaso de las declinaciones: aqua, campus, homo, flumen, amnis, mons, lacus, res.
Repaso de la declinación de adjetivos: noster, -a, -um; omnis, -e.

CÉSAR, B. G. VI, 21,1-3 y 22,1

Costumbres de los germanos.

Germani multum ab hac consuetudine diffe­runt. Nam neque druides habent, qui rebus

divinis praesint, neque sacrificiis student. Deorum numero eos solos ducunt quos

cernunt et quorum aperte opibus iuvantur: Solem et Vulcanum et Lunam; reliquos ne

fama quidem acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris

consistit; a parvis labori ac duritiae student…

Agri culturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit.

Neque quis­quam agri modum certum aut fines habet proprios.


Notas:
Ducunt: consideran, incluyen.
Ne … quidem: ni siquiera.
Victus, victus: alimento.
Neque quisquam: y no alguno = y nadie, ninguno

Objetivos:
Oraciones de relativo.
Repaso de pronombres: hic, haec, hoc; qui, quae, quod; is, ea, id; quisquam, quaequam, quodquam, quidquam.

CÉSAR, B. G. VI, 17, 3-4


Ofrendas de los galos al dios Marte

Huic (Marti), cum proelio dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint plerumque

devovent; cum superaverunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum

conferunt. Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis

conspicari licet.


Notas:
Quae… ceperint: en subjuntivo porque tiene matiz condicional

Objetivos:
Valores de CUM.

CÉSAR, B. G. II, 17, 1 y 18, 1


Lugar escogido para el campamento

His rebus cognitis, exploradores centurionesque praemittit, qui locum idoneum castris

deligant… Loci natura erat haec, quem locum nostri castris delegerant. Collis ab summo

aequaliter declivis ad flumen Sabim quod supra nominavimus, vergebat.


Notas:
Sabim: forma arcaica del acusativo singular

Objetivos:
Oraciones de relativo con valor adverbial y con repetición del antecedente

CICERÓN, Tusc. disp. V, 20


Jerjes insaciable.

Xerxes, refertus omnibus praemiis donisque fortunae, non equitatu, non pedestribus

copiis, non navium multitudine, non infinito pondere auri contentus, praemium

proposuit qui invenisset novam voluptatem. Qua ipsa non fuit contentus; neque enim

umquam finem inveniet libido.


Notas:
praemium proposuit (ei) qui...
invenisset: ¿valor potencial 'hubiera podido encontrar' o matiz condicional?

Objetivos:
Oraciones de relativo sustantivadas
Oraciones de falso relativo

TÁCITO, Germ. 12


Castigos de los germanos

Distinctio poenarum ex delicto. Proditores et transfugas arboribus suspendunt, ignavos

et imbelles et corpore infames caeno ac palude, iniecta insuper crate, mergunt… Sed et

levioribus delictis pro modo poena: equorum pecorumque numero convicti multantur;

pars multae regi vel civitati, pars ipsi qui vindicatur, vel propinquis eius exsolvitur.


Notas:
Sed et ... poena (est): pero también...

Objetivos:
valores de los casos: dativo posesivo

CÉSAR, B. G. IV, 37, 2-4


Los soldados de César se defienden valientemente

Qua re nuntiata, Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit. Interim nostri

milites impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis quattuor fortissime

pugnaverunt et, paucis vulneribus acceptis, complures ex his occiderunt. Postea vero

quam equitatus noster in conspectum venit, hostes, abiectis armis, terga verterunt

magnusque eorum numerus est occissus.


Notas:
Postea… quam = posteaquam

Objetivos:
Valores de los casos: doble dativo, genitivo partitivo
Segundo término de la comparación en ablativo.

CICERÓN, Pro Arch. 5


Arquias es un poeta de reconocido prestigio.

Erat Italia tum plena Graecarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio

vehementius colebantur quam nunc iisdem in oppidis et hic Romae propter

tranquillitatem reipublicae non neglegebantur: itaque hunc (Archiam) et Tarentini et

Regini et Napolitani civitate caeterisque praemiis donarunt, et omnes qui aliquid de

ingeniis poterant iudicare, cognitione atque hospitio dignum existimarunt.


Notas:
Et in Latio … et hic…: tanto en el Lacio como aquí...
Et Tarentini et Regini et Napolitani...: no sólo... sino también... y...
Donarunt = donaverunt
Existimarunt = existimaverunt

Objetivoss:
Valores de los casos: segundo término de la comparación; locativo; predicativo

CÉSAR, B. C. I, 37


Fabio, jefe de las tropas cesarianas en Hispania.

Dum haec parat atque administrat, C. Fabium Legatum cum legionibus III, quas

Narbone circumque ea loca hiemandi causa disposuerat, in Hispaniam praemittit

celeriterque saltus Pyrenaeos occupari iubet, qui eo tempore ab L. Afranio legato

praesidiis tenebantur. Reliquas legiones, quae longius hiemabant, subsequi iubet.

Fabius, ut erat imperatum, adhibita celeritate praesidium ex saltu deiecit magnisque

itineribus ad exercitum Afrani condendit.



Notas:
Parat… administrat: el sujeto es César.
Narbone circumque ea loca: variatio.

Objetivos:
Gerundio

TITO LIVIO, XXI, 11, 3


Aníbal da descanso a sus tropas.

Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem

proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit, stationibus ad

custodiam uinearum aliorumque operum dispositis. Interim animos eorum nunc ira in

hostes stimulando, nunc spe praemiorum accendit.


Notas:
militem: aquí en sentido general, ejército.
vinearum: galerías, máquinas para el asalto de las ciudades.

Objetivos:
Gerundio y gerundivo

CICERÓN, De nat. deor. II, 151


El hombre, dominador de la naturaleza

Efficimus etiam domitu nostro quadripedum vectiones quorum celeritas atque vis nobis

ipsis adfert vim et celeritatem. Nos onera quibusdam bestiis, nos iuga imponimus; nos

elephantorum acutissimis sensibus, nos sagacitate canum ad utilitatem nostram

abutimur; nos e terrae cavernis ferrum elicimus, rem ad colendos agros necessariam, nos

aeris, argenti, auri venas penitus abditas invenimus et ad usum aptas et ad ornatum

decoras.


Notas:
et ad ... et ad ...: no sólo para... sino también para...

Objetivos:
gerundivo

CÉSAR, B. C. I, 40

Escaramuzas entre las tropas de Fabio y las de Pompeyo

Fabius finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque temptabat. In Sicore flumine

pontes effecerat duos inter se distantes millia passuum IV. His pontibus pabulatum

mittebat, quod ea quae citra flumen fuerant superioribus diebus consumpserat. Hoc

idem fere atque eademde causa Pompeiani exercitus duces faciebant, crebroque inter se

equestribus proeliis contendebant.


Notas:
Hoc idem (faciebant) atque eadem de causa

Objetivos:
Supino

SALUSTIO, Bellum Iugurth. 5, 1-2


Justificación del tema del libro

Bellum scripturus sum quod populus Romanus cum Iugurtha, rege Numidarum, gessit,

primum, quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dehinc quia tunc primum

superbiae nobilitatis obviam itum est. Quae contentio divina et humana cuncta

permiscuit eoque vecordiae processit, uti studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae

finem faceret.


Notas:
magnum et atrox variaque victoria: variatio
itum est
: pasiva impersonal
obviam: se construye con dativo
uti = ut (arcaísmo)
eo…ut: correlación con valor consecutivo

Objetivos:
Perifrástica activa

SÉNECA, Ad Luc. 51, 5-8


Los placeres debilitan el espíritu.

Indurandus est animus et a blandi­mentis voluptatum procul abstrahen­dus. Una

Hannibalem hiberna solve­runt et indomitum illum nivibus atque Alpibus virum

enervaverunt fo­menta Campaniae. Armis vicit, vitiis victus est... Debellandae sunt in

primis voluptates, quae, ut vides, saeva quoque ad se ingenia ra­puerunt... Fortuna

mecum bellum gerit; non sum imperata facturus. Iugum non recipio, immo, quod

maiore virtute faciendum est, excutio. Non est emolliendus animus


Notas:
Fomenta: delicias
Una ... hiberna: un solo invierno.
excutio: examino, considero.

Objetivos:
Perifrástica pasiva.

CICERÓN, De amic. 86


Sin amistad la vida no es plenamente humana.

De amicitia omnes ad unum idem sentiunt, et ii qui ad rem pubicam se contulerunt, et ii

qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et ii qui suum negotium gerunt otiosi,

postremo ii qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam, si

modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere.


Notas:
Liberaliter: dignamente,como personas libres.
Otiosus:, alejado de la política

Objetivos:
Verbos irregulares : volo

CÉSAR, B. C. II, 13, 1


César ordena una tregua con los marselleses.

Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducunt, oppugnatione desistunt:

operibus custodias relinquunt. Indutiarum quodam genere misericordia facto, adventus

Caesaris exspectatur. Nullum ex muro, nullum a nostris mittitur telum; ut re confecta,

omnes curam et diligentiam remittunt. Caesar enim per literas Trebonio magnopere

mandaverat, ne per vim oppidum expugnari pateretur.


Notas:
ut re confecta: en este caso la partícula ut va con el participio confecta, 'como terminada', 'como si estuviera terminada'.

Objetivos:
Sustantivas introducidas por conjunción

CICERÓN, Pro Arch. 4


Comienzos del poeta Arquias

Nam ut primum ex pueris ex­cessit Archias atque ab iis artibus, quibus aetas puerilis ad

humanitatem informari solet, se ad scribendi studium contulit, primum Antio­chiae (nam

ibi natus est loco nobili), celebri quondam urbe et copiosa atque eruditissimis hominibus

liberalissimis studiis afluenti, celeriter antecellere omnibus ingenii gloria coepit. Post in

ceteris Asiae partibus cunctaque Graecia sic eius adventus celebrabantur ut famam

ingenii exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret.»


Objetivos:
Subordinadas adverbiales: temporales, consecutivas

LUIS VIVES, De ratione studi puerilis T. I

Elogio de la memoria.

Memoriam scito thesaurum esse totius eruditionis; quae si desit, non secus supervacuus

est omnis labor quam si in pertusum dolium aquam infundas. Sed nemini tam infelix

contigit memoria, qui non eam felicissimam possit reddere exercitatione; nihil est enim

quod magis opere et labore gaudeat: nihil quod facilius corrumpatur et intereat quiete ac otio.

Notas:
Scito: imperativo de futuro.
Non secus... quam si: de la misma manera que si...

Objetivos:
Subordinadas condicionales potenciales y comparativo-condicionales.

CICERÓN, In Verrem II,5, 161


Verres azota a un ciudadano romano.

Agit hominibus gratias et eorum benevolentiam erga se diligentiamque collaudat. Ipse

inflammatus scelere et furore in forum venit. Ardebant oculi: toto ex ore crudelitas

eminebat. Exspectabant omnes quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset.

cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri

iubet. Clamabat ille miser se civem esse Romanum, municipem Consanum; meruisse

cum L. Raecio, splendidissimo equite Romano.


Notas:
benevolentiam erga se: 'su preocupación y cuidado hacia el'

Exspectabant : exspecto es 'estar esperando con ansiedad.

Objetivos:
Interrogativas indirectas

CICERÓN, In Cat. I, 1-2

Comienzo de la Primera Catilinaria.

Quo usque tandem abutere, Catalina, patientia nostra? Quam diu etiam furor iste tuus

nos eludet? Quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum

praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum

omnium, nihil munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque

moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri

coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris,

quos convocaveris, quid consilii ceperis quem nostrum ignorare arbitraris? O tempora, o

mores! Senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit.


Notas:
Quo usque = quousque
Abutere: 2ª persona del singular del futuro imperfecto de indicativo.
Quam diu = quamdiu
Quem ad finem = ad quem finem.
Nos eludet
: se mofará de nosotros
Nihilne = nihil+ ne
Horum ora vultusque: la expression del rostro de éstos ( es decir, de los senadores ).

Objetivos:
Interrogativas subordinadas.

SALUSTIO, Bellum Cat. 31, 1


Alarma social ante los planes de Catilina.

Quipus rebus permota civitas atque inmutata urbis facies erat. Ex summa laetitia atque

lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit: festinare,

trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque

pacem habere, suo quisque metu pericula metiri.


Notas:
Omnis = omnes

Objetivos:
Infinitivo histórico

CICERÓN, Ad familiares XIV, 8


Cicerón pide a su esposa que se cuide y le tenga informado de todo.

Tulius Terentiae suae sal.


Si vales, bene est; ego valeo. Valetudinem tuam velim cures diligentis­sime. Nam mihi

et scriptum et nuntiatum est te in febrim subito incidisse. Quod celeriter me fecisti de

Caesaris litteris certiorem, fecisti mihi gra­tum. Item posthac, si quid opus erit, si quid

acciderit novi, facies ut sciam. Cura ut valeas. Vale. Datae IV Nonas Iun.


Notas:
Sal.: salutem dicit.
Quod: conjunción sustantiva
Datae IV Nonas Iun.: Datae (litterae) ante IV Nonas Iunias.

Objetivos:
Construcción impersonal de infinitivo.

CICERÓN. In Verrem II, 5, 117-118


Verres maltrata a los prisioneros.

Includuntur in carcerem condemnati. Supplicium constituitur in illos, sumitur de miseris

parentibus: prohibentur adire ad filios, prohibentur liberis suis cibum vestitumque ferre.

Patres hi, quos videtis, iaciebant in limine matresque miserae pernoctabant ad ostium

carceris, ab extremo conspectu liberum exclusae: quae nihil aliud orabant, nisi ut

filiorum suorum postremum spiritum ore excipere liceret.


Notas:
Supplicium… sumitur de… : se toma castigo sobre, se castiga a…
Liberum: genitivo, equivale a liberorum.

Objetivos:
Construcción personal de infinitivo